Evangelium Secundum Lucam*

Caput 10: Versus 7

In eadem autem domo.Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus coelestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex praedicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti.Manete.Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiae necessitudo facile resolvatur.Dignus est enim.Nota quod uni operi praedicatorum duae mercedes debentur: una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat.
(* Traductions européennes)